- CAESARODUNUM
- CAESARODUNUMApud Claudium Ptolemaeum, Turonum, qui Τουρούπιοι pro Τουρούνιοι mendose dicuntur, urbs est Caesarodunum, Καισαρόδουνον in Gallia Lugdunensi: in tabula Theodosiana, quae vulgo Peutingeriana nuncupatur: similiter Caesarodunum, h. e. Caesaris mons, nomine Latinogallicô parum conveniente urbi in planitie positae. Dunum enim Gallis collem locumve eminentem significâsle docet Clitophon. Apud Magncnem Turonus, Caesaredunum; i. e. Turou aut Turonus, cuius caput Caesarodunum. Ammano Marcellino, cuius aetate duae tantum Lugdunenses provinciae erant, urbs nomine Gentis appellatur Turini corrupte pro Turoni, et in Lugdunensi secuuda ponitur: Severo Sulpicio de Vita S. Martini, Turaoni; Turoni Galliae civitas, et Prospero in Chronico, et Gregorio in Historia Francica, aliisque passim nostris scriptoribus, vulgo Tours. In Notitiis veteribus provinciarum civitatumque Galliae nuncupatur provinciae Lugdunensis tertiae Metropolis civitas Turonorum, nonnumquam civitas Toronorum; (Nam interdum Toroni pro Turoni scribebant pronuntiabantque) paullino in l. 5. de Uta Martini, Turonorum urbs; civitas Turonum Sulpicio in l. 3. de Vita S. Martini: Gregorio nostro nunc civitas Turonica, nunc urbs Turonica, qui et urbis totiusque adeo Pagi Turonici incolas et habitatores Turonicos semper appellat: et Turonos in l. 5. Hist. c. 14. vocat unam civitatum, que super Ligeris alveum sita est in dexira eius parte, in dextra inquam Ligeris ripa adversô flumine navigantibus, non autem secindô amne defluenribus, ut fieri solet, ac mare petentibus. Aimoinus in l. 1. Historiae Franc. de Urbe Turonis sic scribir: Urbs Biturica atque Turonica secundum Orosit diffinitionem, qui Aquitaniam a flumine Ligeri usque ad Pyrenaeos determinat montes, quamque moderni sequuntur, non in Celtica Gallia, sed magis in Aquitania sunt provincia. Et de civitate quidem Biturigum nemo unquam dubitavit, in Aquitania eam cum Gente sua esle: sed de Turonis alibi observavi. et Gentem maiori ex parte sitam trans laevum Ligerim, et capue Gentis sinistrae ripae Ligeris appositum, Aquitaniae magis quam Celtieae vel Galliae Lugdunensi attribui oportuisse, si a Romanis Gallias dividentibus exacta cuiusque provinciae finium ratio habita esset. Paulinus in l. 11. de Vita S. Martini, multum laudat Turonos paucis, ita tamen ut suâ aetate defecisle indicet. Nam qui urbem aliquam valde quondam floruisse et populis refertam fuisse ait, aperte docer fortunam eius esle mutatam, nec iam eam opibus ut quondam incolarumque multitudine florere. Verba Paulini sunt,Gallorum quondam valde florebat in orisUrbs Turonum, distenta agris populisque referta.Haec urbs Comites quondam suos habuit, deinde etiam Duces. Willelmus Britto in l. 3. Philippidos, situm civitatis Turonum ???ponit his versibus,Inde iter accelerat Turonis festinus ad urbem,Quam geminum nitidâ flumen circumfivit undâHinc Liger, hinc Carus. Medio sedet inter utrumqueClar a situ, speciosa solô, iucunda fluentis,Fertilis arboribus, uberrima fruge, superbaCive, potens Clerô, populis numerosa, refertaDiuttiis, lucis et vitibus undique lucens.Quae cum sit Britonum caput et metropolis, unaBissenas sub se cathedras laetatur habere.Sane st inter Ligerim et Carum fluvios posita urbs Turonum et pars Cari foslâ deducitur Turonos: ac Carus non minus 15. passuum milibus infra Turonos in Ligerim effluit. GuillelmusPostellus nullâ veterum auctoritate fretus Caesarodunum Turonum Augustam Turonum Appellavit, non magis sequendus, aut non minus ridendus, quam qui Geneevam oppidum Allobrogum novis fictisque nominibus nunc Aureliam, nunc Coloniam Allobrogum nuncupant. Aetate Gregorii aberat a civitate passus 550. Bafilica S. Martini nomine et tumulô illustris: Quae ne Normannorum incursionibus diriperetur, muris et turribus eum locum totum cinig munirique placuit. Munitionem hancce Castrum Novum, nonnulli et Martinopolim seu Martini urbem nuncupavêre, eo confluentibus et ibi sedem capientibus plurimis ob virtutes sancti Martini. Castri novi meminit saepe praeter ceteros Monachus Maioris Monasterii in Gestis Consulum Andegavensium ante annos 500. Hadr. Vales. Votit. Gall. Hîc Ioh. Turrius Euangelii Minister iam seqtuagenarius, in flumen praecipitatus est, A. C. 1562. Thuan. Hist. Vide quoque Turo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.